- MAGNES
- I.MAGNESAtheniensis Comicus antiquae Comaediae, tempore Epicharmi, docuit fabulas 9. vicit bis. Vide Scholiast. in Equit. Aristoph.II.MAGNESSmyrnaeus puer prae ceteris mortalibus formosus, poeticâ insu per et Musicâ ornatus, coronâ insignis aureâ, ac habitu moliiore indutus civitates obibat, multis dilectus, praesertim Gygi Lydorum regi. Parentes autem probrum huiusmodi perosi, capta occasione comam eius inciderunt, et vestem, ornatumqueve omnem laceraverunt. Quare perturbatus Gyges in Magnesios bellum movit, quibus tandem superatis revertens, Sardibus Panegyricum celebravit magnificentissimum. Suidas.III.MAGNESpater Glaphyrae, conditoris Glaphyrarum urbis Thessaliae Steph.IV.MAGNESsubtilium cos ingeniorum, prodigium Naturae, mirabilium thaumaturgus, reconditae virtutis inscrutabilis labyrinthus, lapis est, qui quoad exteriorem speciem nil neque splendoris, neque pulchritudinis habet, tam eximiâ interim virtute praeditus est, ut nulli lapidum speciei secundus habendus sit, nec ullus humano generi tantum utilitatis praebeat. Hic enim solus navigationes dirigit, hic solus in aere magnas moles, sine ullo alio fulcro, suspendit, aliaque praestat, quae plane in stuporem dare etiam emunctioris naris homines apta sunt. Ut de usus eius in navigationbus iam nil dicam, quod fiet paulo infra. De conrona Regis Ammonitarum, a Davide superati, refert Kimchius, in eo magnetem fuisse, quo in aere detinebatur, ad 2 Sam. c. 12. v. 30. Simile quid de vitulo Ieroboami legitur in Sanhedrim c. 11. Quae si a sublestae fidei Auctoribus profecta dicas, eôdem lapide Dinocratem Architectum Alexandriae Arsinoes Templum concamerare inchoavisse, ut in eo simulacrum eius e ferro in aere pendere videretur, testatur Plinius l. 34. c. 14. Quod idem de sepulchro Mahometis diu creditum; quam tamen fabulam hodie multi refellunt, inter quos Vartomannus eminet, Navigat. l. 1. c. 30. apud Bochart. Hieroz. Farte poster. l. 5. c. 7. Sed nemo melius admirandam lapidis huius indolem descripsit, Kirchero Op. de Arte Magnetica: de quo vide supra in voce Ars: qui et machinis, quae hodieque in Musaeo eius conspiciuntur, virtutes eius clarissime spectantium oculis subicit: Inter quas eminent, Ara Magnetica, Architae columba, Cymba Magnete animata, Horologium mirificum, Typhis Magneticus et Vaticinatrix Statua, de quibus hîc passim vide; plura autem hanc in rem exhibet Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societ. Iesu Musaeo c. 14. Dictus autem Magnes, non tam a Magnete quodam inventore, quam a patria Magnesia: appellatione postmodum satius extensâ ad omnem huius generis lapidem, quamvis patriam non haberet praedictam. Sic occurrit Magnes Aethiopicus, Indicus, etc. Sed et duo Magnetes sunt diversissimi generis; nempe unus, qui ferrum trahit, Magnes absolute, item Heraclius Lapis Veterib. dictus; et Μαγνῆτις λίθος, qui colorem argenti habens, tornabatur olim in vascula, de quo utroque vide accurate disserentem Salmas. ad Solin. p. 1102 et seqq. Adde quae hîc de Heraclio item Lydio lapide diximus, nec non in voce Sideritis. Ceterum, in re nautica hodie maximi usus. Perpetuo enim index magneticus lineam meridianam, eoqueve plagam Septentrionalem semper monstrat, quamvis alicubi cum aliqua variatione seu declinatione, quam Chalyboclisin vocant, primum Sebastiano Cabotto observatam. Utilissimae huius propriet atis magnetica inventio communi suffragiô Iohanni Goiae (alii Flavium Giram vocant) Amalphitano defertur, circa A. C. 1300. Ad minimum, in vulgus, anteillum, arcanum hoc non fuit notum. Memorabile enim est, Poetam Gallum, nomine Guiot de Provines, iam circa A. C. 1200. pyxidis. nauticae mentionem fecisse, verbis, postquam de Polo Arctio locutus fuerat, sequentibus:Icelle estoile ne se muet,Un art font, qui mentir ne puet,Par vertu de la marinette,Une pierre laide et noirette,Ou le fer volontiers se ioint.Vide Athanas. Kircher. de Arte Magnetica, Gassendum, etc. nec non lemmate, Pyxis nautica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.